monumenta.ch > Hieronymus > csg46.88 > sectio 8 > 27 > 46 > sectio 31 > csg48.204 > 12 > sectio > csg7.89 > Matthaeus, 2 > Ioannes, 15 > 13 > sectio 11 > sectio 3 > Ioannes, 15 > sectio 10 > sectio 25 > sectio 1 > 11 > bsbClm6224.475 > 4 > sectio 1 > 12 > sectio 36 > sectio 16 > bnf10439.195 r > 28 > 42 > sectio 23 > bsbClm6224.183 > 49 > sectio 17 > bsbClm6224.475 > uwbM.p.th.q.1a.130 > sectio > 4 > bsbClm6224.4 > 18 > sectio 20 > 33 > sectio 22 > 13
Cassiodorus, Historia Eccl., 7, XII.De Lampsaceno concilio. <<<     >>> XIV.Qua crudelitate Valens sit usus adversus orthodoxos.

Cassiodorus, 7, CAPUT XIII.Quemadmodum Valens factus fuerit Arianus.

1 Tempore quo Valens suscepit imperium, apostolicis dogmatibus ornabatur. Cum vero Gothi transissent Histrum, et Thraciam peragrarent, collecta militia pugnare cogitabat adversus eos. Cui placuit ut non nudus sacra gratia dimicaret, sed sancti baptismatis munitus armis; et hoc quidem bene placuit, et valde sapienter. Quod vero postea gessit, magnam animi mollitiem et proditionem significat veritatis. Ea namque infelix passus est quae progenitor Adam. Coniugis enim est seductus alloquio, et muliebribus verbis illaqueatus.
2 Illa namque primitus Arianae fallaciae captionibus irretita, etiam istum secum corruere in blasphemiae foveam persuasit: cuius seductionis auctor fuit Eudoxius. Is enim adhuc Constantinopolitanae gubernacula tenebat Ecclesiae, non regens, sed suam potius mergens navem. Tunc ergo in ipso baptismatis tempore, iureiurando miserrimum obligavit, ut et in impietate dogmatis permaneret, et undique contraria sapientes expelleret.
3 Sic igitur ille doctrinam apostolicam derelinquens, contrarias partes sumpsit, et post paululum quae iuraverat adimplevit. [THEODORETUS, lib. IV, cap. 11. Edit. Christ. Vales. cap. 12, p. 165.]
Cassiodorus HOME

bav823.284 bav824.204 bnf1603.141

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik